Die altera - Lingua scribenda


I. De temporibus anni (climate)

Text
Māne, vel ante merīdiem (A.M.), sōl orītur et lūcet. Rōs manet in flōrēs, et avēs pīpilunt. Omnēs surgunt, prandium comedunt, et praeparant ad laborem...aut scholam. Merīdiē, comedimus ientāculum. Sōl est in summā parte caelī. In tempore post merīdiem (P.M.), sōl occidit, umbrae sunt ubīque, et omnēs ad domum redeunt. Postquam comedimus cēnam, lūna orītur et lucet in caelō cum stellīs. Omnēs discipulī et magistrī nocte dormiunt. Diēs sunt longiōrēs vel breviōrēs in variīs temporibus annī.
Quod tempus annī tibi placet? Mihi placet aestās, quia nōn est schola! Cūr aliud? Quia in tempore aestīvō, caelum est serēnum, et sōl semper lūcet. Mihi placet recumbere sub umbrā arboris. Etiam, nōn est pluvia neque nix. Sed aestās nōn mihi placet, quod caelum nimis ūmidum est in regiōne meā.
Placétne tibi hiems? Non mihi placet. Hiems est tempus malum! Oportet nōs in scholā semper manēre, et caelum est madidum et frīgidum. Sōl numquam lūcet propter nūbēs, quae sōlem obscurant. Etiam, pluvia, grandō, et nix fluunt dē nūbibus. Nix frīgida est, et pluvia madida est. Grandō, quae est inter nivem et pluviam, et frīgida et ūmida est! Nōn mihi placet grandō! Etiam, in tempore hiemālī, necesse est multa vestīmenta induere. Estne nix in regiōne tuā? Non ningit, sed regiō mea plēna est pluviā. Magnae tempestātēs et inundātiōnēs sunt.
Sed mihi placet autumnus. In tempore autumnālī, caelum est frīgidum, sed pulchrum. Ventus flat, et folia pulchra cadunt ex arbōribus. Mihi valdē placet lūdere in cumulīs foliārum. Vēr est tempus plus pulcherrimum. In tempore vernālī, omnēs flōrēs flōrescunt, et diēs sunt longiōrēs quam in hieme. Nātūra ipsa surgit ē somnō suō, et omnēs laetī sunt propter vītam renovātam.

Vocabulary
oritur - it rises
pluvia - rain
lucet - it shines
nix - snow
ros - dew
grando - hail
aves - birds
vestimenta - clothes
pipilunt - they chirp
ningit - it snows
surgunt - they rise
inundationes - flood
comedunt - they eat
ventus - wind
ad laborem - to work
flat - it blows
folia - leaves
occidit - kills, cadunt - they fall
serenum - clear, fair
ludere - to play
semper - always
e somno suo - from its dream

II. De litteris scribendis (letter writing)

Littera
Litterae
Epistula
Litteras / epistulam dare, scribere, mittere

Lucas Annae salutem plurimam dicit/dixit.
Si vales bene est, ego valeo. Loquerisne latine ? Ubi habitas ? Habesne fratres sororesque ? Qua in schola/universitate studias ? In urbe Hongcongensi habito. Fratrem habeo. Discipulus sum. Operam in schola do. Hodie, sol non lucet sed pluit. Magna etiam tempestas est. Tempus pulchrum non est.
Valde exspecto litteras tuas.
Vale.
Die XVIII Iulii anno MMIX Romae scripsit.