IŪPPITER ET CALLISTŌ
– Metamorphoses, II 401-530

    At pater omnipotēns ingentia moenia caelī
    circuit et, ne quid labefactum v
    īribus ignis
    corruat, explōrat. quae postquam firma suīque
    rōboris esse videt, terrās hominumque labōres

405

    perspicit. Arcadiae tamen est inpēnsior illi
    cūra suae: fontēsque et nōndum audentia lābi
    flūmina restituit, dat terrae grāmina, frondes
    arboribus, laesāsque iubet revirescere silvās.
    dum redit itque frequēns, in virgine Nōnacrīnā

410

    haesit, et acceptī caluēre sub ossibus ignēs.
    nōn erat huius opus lānam mollīre trahendo
    nec positū variāre comās; ubi fībula vestem,
    vitta coercuerat neglectōs alba capillōs;
    et modo lēve manū iaculum, modo sūmpserat arcum,

415

    mīles erat Phoebēs: nec Maenalon attigit ulla
    grātior hāc Triviae; sed nulla potentia longa est.

    Ulterius mediō spatium sōl altus habēbat,
    cum subit illa nemus, quod nulla cecīderat aetās;
    exuit hīc umerō pharetram lentōsque retendit

420

    arcūs inque solō, quod tēxerat herba, iacēbat
    et pictam positā pharetram cervīce premēbat.
    Iūppiter ut vīdit fessam et custōde vacantem,
    'hoc certē furtum cōniunx mea nesciet' inquit,
    'aut sī rescierit, sunt, ō sunt iūrgia tantī!'

425

    prōtinus induitur faciem cultumque Diānae
    atque ait: 'ō comitum, virgō, pars ūna meārum,
    in quībus es vēnāta iugīs?' dē caespite virgō
    sē levat et 'salve numen, mē iūdice' dīxit,
    'audiat ipse licet, māius Iove.' rīdet et audit

430

    et sibi praeferrī sē gaudet et ōscula iungit,
    nec moderāta satis nec sīc ā virgine danda.
    quā vēnāta foret silvā, narrāre parantem
    inpedit amplexū nec sē sine crīmine prōdit.
    illa quidem contrā, quantum modo fēmina possit

    Your browser may not support display of this image.

    Iūppiter, formā Diānae simulātā, Callistō amplexū tenet. Opus est pictōris Gallicī Francois Boucher (1703-1770) )

435

    (adspicerēs utinam, Sāturnia, mītior essēs),
    illa quidem pugnat, sed quem superāre puella,
    quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor
    Iūppiter: huic odiō nemus est et cōnscia silva;
    unde pedem referens paene est oblīta pharetram

440

    tollere cum tēlīs et quem suspenderat arcum.

    Ecce, suō comitāta chorō Dictynna per altum
    Maenalon ingrediēns et caede superba ferārum
    adspicit hanc vīsamque vocat: clamāta refūgit
    et timuit prīmō, nē Iūppiter esset in illā;

445

    sed postquam pariter nymphās incēdere vīdit,
    sensit abesse dolōs numerumque accessit ad hārum.
    heu! quam difficile est crīmen nōn prōdere vultū!
    vix oculōs attollit humō nec, ut ante solēbat,
    iuncta deae laterī nec tōtō est agmine prīma,

450

    sed silet et laesī dat signa rubōre pudōris;
    et, nisi quod virgo est, poterat sentīre Diāna
    mīlle notīs culpam: nymphae sensisse feruntur.
    orbe resurgēbant lūnāria cornua nōnō,
    cum dē vēnātū frāternīs languida flammīs,

455

    nacta nemus gelidum dea, quō cum murmure lābēns
    ībat et attrītās versābat rīvus arēnās.
    ut loca laudāvit, summās pede contigit undās;
    his quoque laudātīs 'procul est' ait 'arbiter omnis:
    nūda superfūsīs tinguāmus corpora lymphīs!'

    Your browser may not support display of this image.

    `....dubitantī vestis adempta est.’ Opus est pictōris Italicī Tiziānī (c.1485-1576)

460

    Parrhasis ērubuit; cunctae vēlāmina pōnunt;
    ūna morās quaerit: dubitantī vestis adempta est,
    quā positā nūdō patuit cum corpore crīmen.
    attonitae manibusque uterum cēlāre volentī
    'ī procul hinc' dīxit 'nec sacrōs pollue fontīs!'

465 Cynthia dēque suō iussit sēcēdere coetū.

    Senserat hōc ōlim magnī mātrōna Tonantis
    distuleratque gravēs in idōnea tempora poenās.
    causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum
    indoluit Iūnō) fuerat dē paelice nātus.

470

    quō simul obvertit saevam cum lūmine mentem,
    'scīlicet hōc etiam restābat, adultera' dixit,
    'ut fēcunda forēs, fieretque iniuria partū
    nōta, Iovisque meī testātum dēdecus esset.
    haud inpūne ferēs: adimam tibi namque figūram,

475

    quā tibi, quāque placēs nostrō, inportuna, maritō.'
    dīxit et adversam prensīs ā fronte capillīs
    strāvit humī prōnam. tendēbat bracchia supplex:
    bracchia coepērunt nīgrīs horrescere villīs
    curvārīque manūs et aduncōs crescere in unguīs

480

    officiōque pedum fungi laudātaque quondam
    ōra Iovī lātō fierī dēformia rictū.
    nēve precēs animōs et verba precantia flectant,
    posse loquī ēripitur: vox īrācunda mināxque
    plēnaque terrōris raucō dē gutture fertur;

485

    mēns antīqua tamen factā quoque mansit in ursā,
    adsiduōque suōs gemitū testāta dolōres
    quālescumque manūs ad caelum et sīdera tollit
    ingrātumque Iovem, nequeat cum dīcere, sentit.
    ā! quotiens, sōlā nōn ausa quiescere silvā,

490

    ante domum quondamque suīs errāvit in agrīs!
    ā! quotiens per saxa canum lātrātibus acta est
    vēnātrixque metū vēnantum territa fūgit!
    saepe ferīs latuit vīsīs, oblīta quid esset,
    ursaque conspectōs in montibus horruit ursōs

495

    pertimuitque lupōs, quamvīs pater esset in illīs.

    Ecce Lycāoniae prōlēs ignāra parentis,
    Arcas adest ter quīnque ferē natālibus actīs;
    dumque ferās sequitur, dum saltūs ēligit aptōs
    nexilibusque plāgīs silvās Erymanthidas ambit,

500

    incidit in mātrem, quae restitit Arcade vīsō
    et cognōscentī similis fuit: ille refūgit
    inmōtōsque oculōs in sē sine fine tēnentem
    nescius extimuit propiusque accēdere aventī
    vulnificō fuerat fīxūrus pectora tēlō:

    Your browser may not support display of this image.

    Iūppiter Arcan prohibet nē matrem suam necet (haec pictura in Metamorphōseōn ēditiōne quae annō MCLXXXII apparuit invenītur)

505

    arcuit omnipotēns pariterque ipsōsque nefāsque
    sustulit et pariter raptōs per inānia ventō
    inposuit caelō vīcīnaque sīdera fēcit.

    Your browser may not support display of this image.

    Callistō in caelō cōnstellatiō facta est quae vocātur `Ursa Māior’

    Intumuit Iunō, postquam inter sīdera paelex
    fulsit, et ad cānam dēscendit in aequora Tēthyn

510

    Ōceanumque senem, quōrum reverentia mōvit
    saepe deōs, causamque viae scītantibus infit:
    'quaeritis, aetheriīs quārē rēgīna
    sēdibus huc adsim? pro mē tenet altera caelum!
    mentior, obscurum nisi nōx cum fecerit orbem,

515

    nūper honōrātās summō, mea vulnera, caelō
    vīderitis stellās illīc, ubi circulus
    āxem
    ultimus extrēmum spatiōque brevissimus ambit.
    et vērō quisquam I
    ūnōnem laedere nōlit
    offēnsamque tremat, quae prōsum sōla nocendo?

520

    ō ego quantum ēgī! quam vasta potentia nostra est!
    esse hominem vetuī: facta est dea! sīc ego poenas
    sontibus inp
    ōnō, sīc est mea magna potestas!
    vindicet antīquam faciem vultūsque ferīnos
    detrahat, Argolic
    ā quod in ante Phorōnide fecit

525

    cūr nōn et pulsā dūcit Iūnōne meōque
    collocat in thalamō socerumque Lycāona sūmit?
    at vōs sī laesae tangit contemptus alumnae,
    gurgite caeruleō septem prohibēte triōnes
    sīderaque in caelō stuprī mercēde recepta

530

    pellite, nē pūro tinguātur in aequore paelex!'
    Dī maris adnuerant

    Your browser may not support display of this image.

    Publius Ovidius Nāsō (43 a.Ch.n – 19 a.d)

NOTES

1. For vocabulary help, log into www.wordchamp.com (free registration is available on submitting email address, and selecting user name and password) and then go to Web Reader (Read Foreign Websites). Select Latin as first language and English as second and then `Text’. Paste a section of the poem into the box and click on `Read Now’. After a few seconds processing time, the text will appear in a fresh window and, as you move the cursor over different words, `pop-up’ English glosses will appear.

2. The text presented here was downloaded from the Bibliotheca Augustana site (http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lsante01/Ovidius/ovi_me02.html#02 ), which gives Rudolf Ehwald’s 1903 text as revised by E. Rösch in 1961. I supplied the macrons for long vowels before doing the glossing and so if text is transferred directly from the Bibliotheca Augustana site to Wordchamp, glosses will not appear unless the word has no long vowel.

3. Andrew Golding’s full English translation of the text is available at http://www.perseus.tufts.edu/cgi-bin/ptext?doc=Perseus%3Atext%3A1999.02.0074 and for full details of the Callisto myth see Robert Graves, The Greek Myths, or http://www.theoi.com/