|
Genesis: Chapter 44
http://www.vatican.va/archive/bible/nova_vulgata/documents/nova-vulgata_vt_genesis_lt.html#44
3. et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. 4. jamque urbem exierant et processerant paululum, tum Ioseph arcessito dispensatore domus: “surge, inquit, persequere viros; et adprehensis dicito: “quare reddidistis malum pro bono ? 5. scyphum quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet. pessimam rem fecistis!” 6. fecit ille, ut iusserat, et adprehensis per ordinem locutus est. 7. qui responderunt: “quare sic loquitur dominus noster ? ut servi tui tantum flagitii commiserint. 8. pecuniam quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ? 9. apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos servi erimus domini nostri.” 10. qui dixit: “fiat iuxta vestram sententiam: apud quem fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii.” 11. itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli. 12. quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin. 13. at illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. 14. primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph - necdum enim de loco abierat - omnesque ante eum in terra pariter corruerunt. 15. quibus ille ait: “cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?” 16. cui Iudas: “quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus.” 17. respondit Ioseph: “absit a me, ut sic agam! qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum .” 18. accedens propius Iudas confidenter ait: “oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim post Pharaonem ! 19. dominus meus interrogasti prius servos tuos: “habetis patrem aut fratrem?” 20. et nos respondimus tibi domino meo: “est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senecta illius natus est, cuius uterinus frater est mortuus, et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.” 21. dixistique servis tuis: “adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.” 22. suggessimus domino meo: “non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur.” 23. et dixisti servis tuis: “nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.” 24. cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus, 25. et dixit pater noster: “revertimini et emite nobis parum tritici.” 26. cui diximus: “ire non possumus. si frater noster minimus descendet nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non audemus videre faciem viri.” 27. atque ille respondit: “vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. 28. egressus est unus, et dixistis bestia devoravit eum! et hucusque non conparet. 29. si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos .” 30. igitur, si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit - cum anima illius ex huius anima pendeat - 31. videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. 32. ego proprie servus tuus, qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. 33. manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis . 34. non enim possum redire ad patrem, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis adsistam. |