Exodus 5: 1-23
1 Post haec ingressi sunt Moyses(nom.) et Aaron(nom.)
et dixerunt pharaoni(dat.):
“ Haec dicit Dominus(nom.), Deus(nom.) Israel:
Dimitte populum(acc.) meum,
ut sacrificet mihi(dat.) in deserto”.
2 At ille(nom.) respondit:
“ Quis(nom.) est Dominus(nom.),
ut audiam vocem(acc.) eius
et dimittam Israel(acc.)?
Nescio Dominum(acc.)
et Israel(acc.) non dimittam ”.
3 Dixeruntque:
“Deus(nom.) Hebraeorum occurrit nobis(dat.);
eamus, quaeso, viam(acc.) trium dierum in solitudinem(acc.)
et sacrificemus Domino(dat.) Deo(dat.) nostro,
ne forte accidat nobis(dat.) pestis(nom.) aut gladius(nom.) ”.
4 Ait ad eos(acc.) rex(nom.) Aegypti:
“ Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum(acc.) ab operibus suis?
Ite ad onera(acc.) vestra ”.
5 Dixitque pharao(nom.):
“ Multus nimis iam est populus(nom.) terrae;
videtis quod turba succreverit;
quanto magis si dederitis eis(dat.) requiem(acc.) ab operibus? ”.
6 Praecepit ergo in die illo exactoribus(dat.) populi et praefectis eius dicens:
7 “Nequaquam ultra dabitis paleas(acc.) populo ad conficiendos lateres(acc.) sicut prius,
sed ipsi(nom.) vadant
et colligant stipulas(acc.).
8 Et mensuram(acc.) laterum, quam prius faciebant,
imponetis super eos(acc.);
nec minuetis quidquam(acc.).
Vacant enim
et idcirco vociferantur dicentes:
"Eamus
et sacrificemus Deo(dat.) nostro".
9 Opprimantur operibus
et expleant ea(acc.),
ut non acquiescant verbis mendacibus ”.
10 Igitur egressi exactores(nom.) populi
et praefecti(nom.) eius dixerunt ad populum(acc.): “
Sic dicit pharao(nom.):
"Non do vobis(dat.) paleas(acc.).
11 Ite
et colligite,
sicubi invenire poteritis,
nec minuetur quid quam de opere vestro" ”.
12
Dispersusque est populus(nom.) per omnem terram(acc.) Aegypti ad colligendas paleas(acc.).
13
Exactores(nom.) quoque instabant dicentes:
“ Complete opus(acc.) vestrum cotidie,
ut prius facere solebatis,
quando dabantur vobis(dat.) paleae(nom.) ”.
14 Flagellatique sunt praefecti(nom.) filiorum Israel,
quos(acc.) constituerant super eos(acc.) exactores(nom.) pharaonis
dicentes:
“ Quare non implestis mensuram(acc.) laterum sicut prius, nec heri nec hodie? ”.
15 Veneruntque praefecti(nom.) filiorum Israel
et vociferati(nom.) sunt ad pharaonem(acc.) dicentes:
“ Cur ita agis contra servos(acc.) tuos?
16 Paleae(nom.) non dantur nobis(dat.),
et lateres(nom.) similiter imperantur;
en famuli(nom.) tui flagellis caedimur,
et populus(nom.) tuus est in culpa ”.
17 Qui(nom.) ait:
“ Vacatis otio
et idcirco dicitis:
"Eamus
et sacrificemus Domino(dat.)".
18 Ite ergo
et operamini;
paleae(nom.) non dabuntur vobis(dat.),
et reddetis consuetum numerum(acc.) laterum ”.
19 Videbantque se praefecti(nom.) filiorum Israel in malo,
eo quod diceretur eis(dat.):
“Non minuetur quidquam(acc.) de lateribus per singulos dies(acc.) ”;
20 occurreruntque Moysi(nom.) et Aaron(nom.),
qui stabant ex adverso egredientibus(dat.) a pharaone,
21 et dixerunt ad eos(acc.):
“ Videat Dominus(nom.)
et iudicet,
quoniam foetere fecistis odorem(acc.) nostrum coram pharaone et servis eius;
et praebuistis ei gladium(acc.),
ut occideret nos ”.
22 Reversusque est Moyses(nom.) ad Dominum(acc.)
et ait:
“ Domine, cur afflixisti populum(acc.) istum?
Quare misisti me(acc.)?
23 Ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem(acc.),
ut loquerer in nomine tuo,
afflixit populum(acc.) tuum;
et non liberasti eos(acc.) ”.