audio

Fābula 24: Dē Vitulā et Bove
Mollis et lascīva Vitula, cum Bovem agricolae aculeō agitātum et arantem cerneret, contempsit. Sed, cum immolātionis diēs affuit, Bōs, ā iugō līberātus, per pascua vagābātur. Vitula vērō, ut immolārētur, retenta est. Quod cum Bōs conspicātur, subrīdens ait, “Heus Vitula, ideō nōn labōrābās: ut immolārēris !”

Fābula 25: Dē Aucupe et Perdice
Auceps, rētibus extensīs, captābat Perdicem. Volucris illa captāta supplicabundē illum rogābat ut sē dēmitteret, prōmittens sē in rētia plūrimās Aves allectūram. Cui Auceps: “Nēquāquam hoc faciam, nam procul dubiō mē dēcipiēs, quae sodālēs tuōs prōditūra es.”

Fābula 26: Dē Lupō et Sue Parturiēbat Sūs; pollicētur Lupus sē custōdem fore fētus. Respondet Puerpera Lupī obsequiō sē nōn egēre, ōratque, sī velit pius habērī, longius abeat; Lupī enim benevolentia constābat nōn praesentiā, sed absentiā.

Fābula 27: Dē Mīlvō Aegrōtō
Aegrōtus lectō dēcumbebat Mīlvus, iam fermē moriens. Mātrem ōrat precātum īre deōs, multa prōmittens, sī redīre ad salūtem licēret. Māter autem respondēbat nil opis spērandum ā diīs, quōrum sacra et āras rapīnīs tōties violāsset.

Fābula 28: Dē Cane Mordācī
Canī, saepius hominēs mordentī, illigāvit Dominus nolam, scīlicet ut sibi quisque cavēret. Canis, ratus virtūtī suae tribūtum hoc decus esse, populārēs omnēs dēspicit. Accēdit tandem ad hunc Canem aliquis, iam aetāte et auctōritāte gravis, monens eum nē erret. “Nam ista nola (inquit) data est tibi in dēdecus, nōn in decus.”

Fābula 29: Dē Vulpe et Ūvā
Racēmum dēpendentem frustrā cōnāta est Vulpēcula iteratīs saltibus attingere. Sed tandem cōnātibus cassīs omnīnō dēfatīgāta, indignābunda recessit, inquiens, “Apage acerbās et immātūrās istās ūvās, quae sānē tam sordidae sunt ut nē quidem humī iacentēs attollerem, sī mihi grātīs offerrentur.”

Fābula 30: Dē Lupō et Grue
Lupus, osse in gutture retentō, cum multum cruciārētur, Grui pretium obtulit, sī illūd ē gutture extraheret. Grūs autem, cum ōs ē gutture Lupī extraxerat, pretium sibi promissum postulat. Cui Lupus, subrīdens simulque dentēs acuens, dixit, “Satis pretiī tibi esse dēbet quod ex meō ōre caput sine capitis iactūrā ēdūxeris.”

Fābula 31: Dē Vulpe et Aquilā
Dum Vulpis prōles forīs excurrēbant, ab Aquilā comprehēnsae Mātris fidem implōrābant. Accurrit Vulpēs Aquilamque rogat ut captīvam prōlem dīmittat. Aquila, nacta praedam, ad pullōs subvolat. Vulpēs, correptā face, quasi nīdum incendiō absūmptūra esset, insequitur. Trepidans Aquila: “Parce (inquit) mihi parvīsque līberīs, et tuum quidquid habeō reddiderō.”

Fābula 32: Dē Columbīs et Accipitre
Columbae ōlim cum Mīlvō haud incruentum gerēbant bellum et, ut Mīlvum penitus expugnārent, dēlegērunt sibi rēgem Accipitrem. Quī rex factus, hostem agit, nōn rēgem. Nam, nōn segnius ac Mīlvus, Columbās rapit laniatque. Paenitēbat igitur Columbās inceptī, satius fuisse putantēs bella patī Mīlvī quam Accipitris subīre tyrannidem.

Fābula 33: Dē Sene et Morte
Fasce praegravātus Senex, et misellae suae pertaesus sortis, Mortem invocābat, ut fīnem aerumnōsae vītae tandem dēfīgeret. Invocāta advēnit Mors, percontāta Senex quid sēcum velit; ad cūius adventum territus, nil respondit sed “Ut auxiliō mihi sīs, et fascem collapsum rursus umerīs impōnās !”

Fābula 34: Dē Cervō in Bovium Stabulō
Persecūtus ā canibus, Cervus ad stabulum bovium confugiēbat et ibi tōtum corpus, praeterquam cornua, abscondēbat. Adībat stabulum Servus et ille, oscitanter et negligenter hūc et illūc oculōs circumferens, mox dēcessit. Fortūnae suae nimis applausit laetābundus Cervus et sēsē tūtissimum autumābat. Sed statim, ipsō Herō ingrediente locum, et rēbus cūriōsius perlustrātīs, cornua Cervī dētexit et fustibus cum vīcīnīs adoriēbātur.

Fābula 35: Dē Rūsticō et Colubrō
Rūsticus repertum in altiōrī nive Colubrum, frīgore prope ēnectum, domum tulit et ad focum adiēcit. Coluber ab ignī vīres vīrusque recipiens et nōn amplius flammam ferens, tōtum tugurium sībilando infēcit. Accurrit Rūsticus et, correptā sude, verbīs verberibusque cum eō iniūriam expostulat: “Num haec est quam retulit grātia, ēripiendō vītam illī cui vītam dēbuit?”

Fābula 36: Dē Equō et Asellō Onustō
Agitābat Coriārius quīdam ūnā Equum et Asinum onustum. Sed in viā fatiscens, Asinus rogābat Equum ut sibi succurreret et velit portiunculam oneris tantī tolerāre. Recūsābat Equus et mox Asinus onerī tōtus succubuit et hālitum clausit suprēmum. Herus accēdens mortuō Asinō sarcinam dētraxit et, pelle superadditā excoriātā, omnia Equō imposuit. Quod cum sēnsisset Equus, ingemuit, inquiens, “Quam misellus ego, quī, cum portiunculam oneris sociī ferre recūsāverim, iam tōtam sarcinam cōgar tolerāre.”

Fābula 37: Dē Leōne et Mūre
Leō, laqueō captus, cum ita sē irrētītum vidēret ut nullīs vīribus sēsē explicāre posset, Mūrem rogāvit, ut, abrōsō laqueō, eum līberāret, prōmittens tantī beneficiī sē nōn futūrum immemorem. Quod cum Mūs prōmptē fēcisset, Leōnem rogāvit ut fīliam eius sibi trāderet in uxōrem. Nec abnuit Leō ut benefactōrī suō rem grātam faceret. Nova autem nupta, ad virum veniens, cum eum nōn vidēret, cāsu illum pede pressit et contrīvit.

Fābula 38: Dē Gallo Gallināceo
Gallus gallināceus, dum armātō pede sterquilīnium dissipandō disiicit, invenit gemmam: “Quid (inquiens) rem tam fulgurantem reperiō? Sī gemmārius invēnisset, laetābundus exultāret, quippe quī scīvit pretium. Mihi quidem nulli est ūsui, nec magni aestimo. Ūnum etenim hordeī grānum est mihi longē pretiōsius quam omnes gemmae, quamvis ad invidiam micent diēī opprobriumque sōlis.”

Fābula 39: Dē Aquilā et Testūdine
Certāmen inīre voluit Testūdō reptilis cum Aquilā vēlōcissimā. Locus dēsignātus est et, quī spatio trium diērum ad prōpositum locum prius vēnerat, victor salūtārētur. Aquila tardigradam contempsit Testūdinem, autumans sē ālārum impetū posse brevissimē ad locum āvolāre. Negligēns igitur sēcessit, aliīs intenta, sed Testūdō indēfatīgābilī labōre et sollertiā infrā tempus et ante Aquilam arrēpsit ad locum et omnium calculīs victor ēvāsit.

Fābula 40: Dē Asinō Leōnis Pelle Indūtō
Asinus, in silvam veniens, exuviās leōnis offendit. Quibus indūtus, in pascua redit, gregēs et armenta territans fugansque. Herus autem, quī vagum fallācemque Asinum perdiderat, occurrit. Asinus, vīsō Herō, cum rūgītū obviam fēcit. At Herus, prehēnsis quae extābant auriculīs, “Aliōs licet (inquit) fallās; ego tē probē nōvī.”

Fābula 41: Dē Ursō et Alveārī
Ab Apiculīs irrītātus et leviter ictus, Ursus indignābundus in tōtum alveāre tōtis vīribus irruēbat. Ad quam violentam concussiōnem, Apēs omnēs, velut agmine factō, in faciem Ursī involābant. Quārum ācriter cruciātus aculeīs Ursus: “Quantō (inquit) satius mihi fuisset ūnīus Apiculae tulisse patienter aculeum, quam tam temere tōtum exāmen irrītāsse!”