伊索寓言 De Pastoris Puero et Agricolis

Puer ēditiōre prātō oves pascēbat
atque, per iocum, lupum terque quaterque adesse clāmitāns,
Agricolās undique exciēbat.

Illī, saepius illūsī, dum auxilium implōrantī nōn subveniunt,
fiunt ovēs praeda lupō.

Translation: A boy was grazing his sheep in a rather high meadow,
and as a joke, three times, and a fourth time, he shouted that there was a wolf,
and roused the farmers from every direction.
They, being too often deceived, did not come to his assistance when he begged for their help,
and the sheep became the prey of the wolf.

Fabula admonet linguaces ac garrulos domi non habendos;
si mentiri consueverit quisquam, huic, quando verum narrare incoeperit,
haud facile habebitur fides.


Videsne lupum?

Quid facit lupus?

 

Videsnes ovem?

Quid facit ovis?

Quare ovis auxilium implorat?

 

Videsne alias oves?

Ubi sunt aliae oves?

Quid faciunt oves aliae?

 

Videsne puerum?

Quid facit puer?

Quid puer clamitat?

Quid vult puer?

 

Videsne pueri canem?

Quid facit canis?

Quare canis lupum sequitur?

 

Videsne agricolas?

Quid faciunt agricolae?

Quare agricolae puero non subveniunt?

 

a
in
non
quod
saepe
ubi
quare
quid
aliae, alias
nihil

agricolae, agricolas
auxilium
canem, canis
dentibus
lupus, lupo, lupum
ovis, ovem, oves
praedam
prato
puer, pueri, puero, puerum


esse
adesse
fieri
eripere
exciere

arant
balat
clamitat
credunt
currit
facit, faciunt
implorat
laborant
latrat
odit
subveniunt
sunt
tenet
vides
vult

pascuntur
quiesuntur
rapit, rapitur
sequitur

illusi

 

Videsne lupum? Quid facit lupus?

... Lupus currit. Lupus ovem rapit.

... Lupus praedam dentibus tenet.

 

Videsnes ovem? Quid facit ovis?

... Ovis clamitat. Ovis balat.

... Ovis auxilium implorat.

Quare ovis auxilium implorat?

... Auxilium implorat quod a lupo rapitur!

 

Videsne alias oves? Ubi sunt aliae oves?

... In prato sunt.

Quid faciunt oves aliae?

... Oves in prato pascuntur.

... Oves quiesuntur. Oves nihil faciunt.

 

Videsne puerum? Quid facit puer?

... Puer currit. Puer lupum sequitur.

... Puer clamitat.

Quid puer clamitat?

... Clamitat lupum adesse!

... Clamitat oves praedam fieri lupo!

... Puer auxilium implorat.

Quid vult puer?

... Puer ovem lupo eripere vult.

... Puer agricolas exciere vult.

 

Videsne pueri canem? Quid facit canis?

... Canis clamitat. Canis latrat.

... Canis currit. Canis lupum sequitur.

Quare canis lupum sequitur?

... Lupum sequitur quod ovem lupo eripere vult.

... Lupum canis odit!

 

Videsne agricolas? Quid faciunt agricolae?

... Agricolae laborant. Agricolae arant.

... Agricolae puero non subveniunt.

Quare agricolae puero non subveniunt?

... Non subveniunt quod a puero saepe illusi sunt.

... Agricolae non credunt lupum esse.